APPII Praenomen ex Sabinis ortum

APPII Praenomen ex Sabinis ortum
APPII Praenomen ex Sabinis ortum
forte ex Sabino Actio, alii ab Apibus vel ab Appulis dictum existimant. Appii autem praenomen proprium rei publ. temporibus Claudiis patriciis tantum fuit. Etenim non omnia omnibus familiis praenomina communia fuerunt, sed alia aliis peculiaria. Post Augusti tempora quidam ex gente Iunia hôc praenomine usus inveitur; qui Ap. Iunius. C. F. Silanus dicitur. Hâc etiam religiosâ praenomoinum obser vatione paullatim labante, in Familiae nomen, sub Domitiano, transiit. A Praenominibus autem unam saltem gentem, aliquando vero duas vel tres manâsse l. 1. Saturn. docet Macrob. c. 6. Quod etiam in praenomine Appii, a quo Appicii fluxêre, accidit. Cognomen etiam Appiani ab Appio praenomine deducitur.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”